Easy Word Order (23)

Fortis Achates et Pater Aeneas,
     arrecti animum his dictis,
ardebant iamdudum numbem erumpere.

Achates prior compellat Aeneam:
"Nate dea, quae sententi nunc [in] animo [tuo] surgit?
Vides omnia tuta,
[vides] receptos [esse] classem et socios .
Unus [socius] abest,
   quem ipsi vidimus submersum in fluctu medio ;
cetera respondent dictis [tuae] matris."

Vix [Achates] fatus erat ea [dicta],
cum repente nubes circumfusa se scindit
et [nubes se] purgat in aethera apertum.

Aeneas restitit
et in luce clara refulsit,
os et umeros similis deo;
namque genetrix ipsa adflaverat nato [suo]

  •   decoram caesariem
  •   et lumen purpureum iuventae
  •   et laetos honores oculis:

  • [tale] decus quale manus addunt ebori,
    aut ubi argentum vel Parius lapis
    circumdatur flavo auro.

    Tum sic reginam adloquitur,
    et, improvisus cunctis, repente ait:

    "[Ego], quem quaeritis, coram adsum,
    Trois Aneas,
    ereptus ab Lybicis undis.
    O [tu] sola miserata [est] infandos labores Troiae,
    [tu], quae nos, reliquias Danaum,
    iam socias urbe [tua], domo [tuo]

  •  exhaustos omnibus casibus terrae et maris,
  • omnium egenos ---
  • non est opis nostrae,  [O] Dido,
       dignas grates persolvere,
    nec [est opis Dardaniae gentis],
       quidquid Dardaniae gentis est ubique
       quae [gens] [est] sparsa per
           magnum orbem [terrarum].

    Si qua numina respectant pios,
    si quid est usquam

  • iustitia
  • et mens, sibi conscia recti,

  • Di ferant tibi praemia digna.

    Quae tam laetae saeculae te tulerunt?
    Qui tanti parentes talem [te] genuerunt?
     

  • Dum fluvii currunt in freta,
  • dum [in] montibus umbrae lustrabunt convexa,
  • dum polus sidera pascet,

  • semper manebut
         honos
         et nomen tuum
         et laudes [tuas]
    quaecumque terrae me vocant.