[22] Prima luce,
cum summus mons a [Lucio] Labieno teneretur,
ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset,
neque,
  ut postea ex captivis comperit,
    aut ipsius adventus
    aut Labieni cognitus esset,
Considius equo admisso ad eum accurrit,
dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit,
ab hostibus teneri:
id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse.

Caesar suas copias in proximum collem subducit,
aciem instruit.

Labienus,
   ut erat ei praeceptum a Caesare,
    ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent,
   ut undique uno tempore in hostes impetus fieret,
monte occupato, nostros expectabat proelioque abstinebat.

Multo denique die per exploratores Caesar cognovit
  et montem a suis teneri et Helvetios castra movisse,
  et Considium timore perterritum
quod non vidisset pro viso sibi renuntiavisse.

Eo die quo consuerat intervallo hostes sequitur
et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.

[23] Postridie eius diei,
   quod omnino biduum supererat,
   cum exercitui frumentum metiri oporteret,
   et quod a Bibracte,
     oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo,
   non amplius milibus passuum XVIII aberat,
rei frumentariae prospiciendum existimavit;
itaque iter ab Helvetiis avertit
ac Bibracte ire contendit.

Ea res per fugitivos L. Aemilii,
decurionis equitum Gallorum,
hostibus nuntiatur.

Helvetii,
seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent,
eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent,
sive eo quod re frumentaria  intercludi posse confiderent,
commutato consilio atque itinere converso,
nostros  a novissimo agmine  insequi ac lacessere coeperunt.